Evangelium Secundum Lucam*

Caput 24: Versus 6

Recordamini.Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quae eum sequebantur, Dominus resurrecturum se praedixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis (quae tantum in carne erat) tenebris duplae nostrae mortis quae in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.
(* Traductions européennes)